Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:52

[1] Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;

[2] et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

[3] Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.

[4] Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

[5] si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

[6] Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

[7] Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

[8] Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,

[9] in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

[10] Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.

[11] Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;

[12] si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;

[13] si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.

[14] Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.

[15] Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

[16] Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,

[17] et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,

[18] qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.

[19] Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

[20] In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;

[21] si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

[22] Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.

[23] Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;

[24] servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,

[25] cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,

[26] et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

II Timotheum — Chapters