Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:55

[1] Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,

[2] ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.

[3] Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,

[4] qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.

[5] Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?

[6] Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.

[7] Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.

[8] Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,

[9] eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

[10] et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.

[11] Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,

[12] ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

[13] Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis;

[14] ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.

[15] Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.

[16] Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,

[17] consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.

II Thessalonicenses — Chapters