Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:33

[1] Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo:

[2] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

[3] Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,

[4] ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis,

[5] indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini;

[6] si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,

[7] et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,

[8] in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;

[9] qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius,

[10] cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

[11] Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute;

[12] ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.

II Thessalonicenses — Chapters