[1] De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
[2] ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
[3] Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
[4] Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
[5] omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
[6] igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
[7] Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
[8] Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
[9] quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
[10] qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
[11] Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
[12] Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
[13] ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
[14] Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
[15] Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
[16] Semper gaudete,
[17] sine intermissione orate,
[18] in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
[19] Spiritum nolite exstinguere,
[20] prophetias nolite spernere;
[21] omnia autem probate, quod bonum est tenete,
[22] ab omni specie mala abstinete vos.
[23] Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
[24] Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
[25] Fratres, orate etiam pro nobis.
[26] Salutate fratres omnes in osculo sancto.
[27] Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
[28] Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.