[1] Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.
[2] Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
[3] Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
[4] et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum.
[5] Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
[6] et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
[7] Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,
[8] et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: " Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ".
[9] Et avertebant eum dicentes: " Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus ".
[10] Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
[11] Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
[12] Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis;
[13] et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.
[14] Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde;
[15] et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
[16] Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.
[17] Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
[18] et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
[19] Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin.
[20] Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
[21] et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
[22] Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.
[23] Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
[24] In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
[25] Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis;
[26] et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
[27] Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis.
[28] Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae:
[29] " Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
[30] nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum ".
[31] Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.
[32] Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;
[33] et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
[34] Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.
[35] Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
[36] Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.
[37] Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
[38] Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;
[39] et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
[40] Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
[41] Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
[42] Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
[43] Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.
[44] Et dixit ad suos Ionathas: " Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
[45] ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi.
[46] Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum ". Et commissum est bellum.
[47] Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
[48] Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem.
[49] Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
[50] Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
[51] et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel.
[52] Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
[53] Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
[54] Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
[55] In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua;
[56] et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
[57] Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
[58] Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: " Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte ".
[59] Et abierunt et consilium ei dederunt.
[60] Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
[61] Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
[62] Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
[63] Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit;
[64] et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
[65] Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero;
[66] et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus.
[67] Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas
[68] et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.
[69] Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.
[70] Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.
[71] Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius;
[72] et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius.
[73] Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.