Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum,

[2] constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;

[3] et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.

[4] Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.

[5] Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;

[6] et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.

[7] Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.

[8] Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo;

[9] et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.

[10] Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.

[11] In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ".

[12] Et bonus visus est sermo in oculis eorum;

[13] et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.

[14] Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;

[15] et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.

[16] Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.

[17] Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;

[18] et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.

[19] Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.

[20] Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi

[21] et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius

[22] et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.

[23] Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;

[24] et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.

[25] Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;

[26] et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,

[27] omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;

[28] et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.

[29] Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;

[30] et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel.

[31] Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;

[32] et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.

[33] Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.

[34] Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;

[35] et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.

[36] Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;

[37] et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.

[38] Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.

[39] Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.

[40] Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.

[41] Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,

[42] et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi;

[43] et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.

[44] Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,

[45] et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes

[46] et polluere sancta et sanctos,

[47] instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia

[48] et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,

[49] ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;

[50] et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur.

[51] Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem.

[52] Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;

[53] et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.

[54] Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

[55] et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.

[56] Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos;

[57] et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.

[58] In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.

[59] Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;

[60] et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum

[61] — et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.

[62] Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,

[63] et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.

[64] Et facta est ira magna super Israel valde.

I Maccabaeorum — Chapters