[1] Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
[2] Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.
[3] Et res ei innotuit, et ait: " Nolite mihi ostendere facies eorum ".
[4] Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
[5] Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos;
[6] et accusaverunt populum apud regem dicentes: " Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra;
[7] nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum ".
[8] Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum
[9] et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel.
[10] Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
[11] Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
[12] Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta;
[13] et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem.
[14] Dixerunt enim: " Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos ".
[15] Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ".
[16] Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
[17] " Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ".
[18] Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ".
[19] Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
[20] Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem.
[21] Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
[22] et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel.
[23] Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;
[24] et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
[25] Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
[26] Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
[27] Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo
[28] dicens: " Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ".
[29] Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
[30] Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
[31] Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama;
[32] et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
[33] Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
[34] Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe
[35] et iuravit cum ira dicens: " Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam ". Et exiit cum ira magna.
[36] Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
[37] " Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo;
[38] fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
[39] Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae.
[40] Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit:
[41] " Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
[42] Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ".
[43] Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
[44] Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.
[45] Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
[46] Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
[47] Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.
[48] Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
[49] et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar.
[50] Et siluit terra Iudae dies paucos.