Skip to content
Opens in a new window

[1] Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro

[2] templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.

[3] Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.

[4] Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.

[5] Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae,

[6] et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt,

[7] et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.

[8] Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.

[9] Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

[10] Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: " Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine

[11] et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!

[12] Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa.

[13] Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ".

[14] Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum;

[15] et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.

[16] Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

[17] Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.

[18] Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.

[19] Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

[20] Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.

[21] Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel

[22] et abierunt ad regem et dixerunt: " Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros?

[23] Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;

[24] et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.

[25] Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos;

[26] et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt.

[27] Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ".

[28] Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant;

[29] sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii.

[30] Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium.

[31] Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.

[32] Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.

[33] Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

[34] et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.

[35] Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.

[36] Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea.

[37] Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.

[38] Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus.

[39] Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.

[40] Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate.

[41] Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.

[42] Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.

[43] Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;

[44] et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum.

[45] Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;

[46] et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

[47] Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.

[48] Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion.

[49] Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.

[50] Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.

[51] Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.

[52] Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos;

[53] escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis.

[54] Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

[55] Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret,

[56] reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia.

[57] Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: " Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.

[58] Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

[59] et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec ".

[60] Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

[61] Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.

[62] Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro.

[63] Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.

I Maccabaeorum — Chapters