Skip to content
Opens in a new window

[1] Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.

[2] Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.

[3] Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.

[4] Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.

[5] Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.

[6] Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;

[7] constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.

[8] Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.

[9] Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.

Baruch — Chapters