[1] Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur.
[2] Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius.
[3] Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae.
[4] Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt.
[5] Confide, popule meus, memoria Israel:
[6] venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis.
[7] Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo.
[8] Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem.
[9] Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: " Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum.
[10] Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus.
[11] Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu.
[12] Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
[13] Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt.
[14] Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus.
[15] Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt
[16] et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ".
[17] Ego autem, quid possum adiuvare vos?
[18] Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum.
[19] Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola.
[20] Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis.
[21] Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
[22] Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro.
[23] Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
[24] Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni.
[25] Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem.
[26] Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis.
[27] Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria.
[28] Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum;
[29] qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra.
[30] Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit.
[31] Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo!
[32] Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos!
[33] Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine.
[34] Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum.
[35] Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis.
[36] Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est.
[37] Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.