Skip to content
Opens in a new window

[1] Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te.

[2] Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo;

[3] quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum.

[4] Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala.

[5] Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore,

[6] quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine,

[7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo.

[8] Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro ".

[9] Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam.

[10] Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum?

[11] Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt.

[12] Dereliquisti fontem sapientiae!

[13] Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in aeternum.

[14] Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax.

[15] Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius?

[16] Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram,

[17] qui in avibus caeli ludunt,

[18] qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum?

[19] Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

[20] Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt

[21] nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt.

[22] Neque audita est in Chanaan neque visa est in Theman.

[23] Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.

[24] O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!

[25] Magnus est et non habet finem, excelsus est et immensus.

[26] Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.

[27] Non illos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis;

[28] et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam.

[29] Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?

[30] Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?

[31] Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.

[32] Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;

[33] qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.

[34] Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt.

[35] Vocavit eas, et dixerunt: "Adsumus"; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.

[36] Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum.

[37] Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.

[38] Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.

Baruch — Chapters