Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:01

[1] Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.

[2] Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.

[3] Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.

[4] Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

[5] Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,

[6] qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;

[7] pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.

[8] Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

[9] Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.

[10] Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.

[11] Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

[12] Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.

[13] Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;

[14] spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.

[15] Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.