Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:17

[1] Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli,

[2] et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,

[3] ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;

[4] nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.

[5] Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

[6] Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos;

[7] ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;

[8] quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.

[9] Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,

[10] nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?

[11] Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos;

[12] vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;

[13] ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

I Thessalonicenses — Chapters