Skip to content
Opens in a new window

[1] Et dixit ad eam Noemi socrus sua: " Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi.

[2] Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat.

[3] Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit.

[4] Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas ".

[5] Quae respondit: " Quidquid praeceperis, faciam ".

[6] Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus.

[7] Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit.

[8] Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos.

[9] Et ait illi: " Quae es? ". Illaque respondit: " Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam, quia tibi est ius redemptionis ".

[10] Et ille: " Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites.

[11] Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem.

[12] Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.

[13] Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane ".

[14] Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: " Cave, ne quis noverit quod huc veneris ".

[15] Et rursum: " Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu ". Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem

[16] et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: " Quid egisti, filia? ". Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo,

[17] et ait: " Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: " Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam ".

[18] Dixitque Noemi: " Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est ".

Ruth — Chapters