[1] Erat autem Noemi consangui neus viri sui homo potens et for tis nomine Booz.
[2] Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: " Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam". Cui illa respondit: " Vade, filia mea ".
[3] Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
[4] Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: "Dominus vobiscum". Qui responderunt ei: " Benedicat tibi Dominus ".
[5] Dixitque Booz iuveni, qui messoribus praeerat: " Cuius est haec puella? ".
[6] Qui respondit: " Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide
[7] et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit ".
[8] Et ait Booz ad Ruth: " Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis.
[9] Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint ".
[10] Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: " Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? ".
[11] Cui ille respondit: " Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas.
[12] Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas ".
[13] Quae ait: " Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum ".
[14] Dixitque ad eam Booz hora vescendi: "Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto ". Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias.
[15] Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: "Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam;
[16] quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat ".
[17] Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios).
[18] Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
[19] Dixitque ei socrus: " Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui! ". Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: " Nomen viri est Booz ".
[20] Cui respondit Noemi: " Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis! ". Rursumque ait: " Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent ".
[21] Et Ruth: " Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur ".
[22] Cui dixit socrus: " Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit ".
[23] Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua.