Skip to content
Opens in a new window

[1] Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

[2] Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.

[3] Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.

[4] Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: " Quare non adoras Bel? ".

[5] Qui respondens ait ei: " Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ".

[6] Et dixit ad eum rex: "Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie? ".

[7] Et ait Daniel arridens: " Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando ".

[8] Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: " Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;

[9] si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ". Et dixit Daniel regi: " Fiat iuxta verbum tuum ".

[10] Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.

[11] Et dixerunt sacerdotes Belis: " Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo;

[12] et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ".

[13] Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.

[14] Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt.

[15] Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.

[16] Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;

[17] et ait rex: " Salvane sunt signa, Daniel? ". Qui respondit: " Salva, rex ".

[18] Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: " Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam ".

[19] Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: " Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec ".

[20] Et dixit rex: " Video vestigia virorum et mulierum et infantium ". Et iratus est rex.

[21] Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam.

[22] Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.

[23] Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.

[24] Et dixit rex Danieli: " Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ".

[25] Dixitque Daniel: " Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.

[26] Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ". Et ait rex: " Do tibi ".

[27] Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: " Ecce quae colebatis ".

[28] Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: "Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ".

[29] Et dixerunt, cum venissent ad regem: " Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam ".

[30] Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

[31] Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

[32] Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

[33] Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus.

[34] Dixitque angelus Domini ad Abacuc: " Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ".

[35] Et dixit Abacuc: " Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ".

[36] Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

[37] Et clamavit Abacuc dicens: " Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ".

[38] Et ait Daniel: "Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ".

[39] Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.

[40] Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens.

[41] Et exclamavit rex voce magna dicens: "Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te ".

[42] Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.

Danielis — Chapters