Skip to content
Opens in a new window

[1] Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;

[2] et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;

[3] parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.

[4] Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

[5] Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.

[6] Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

[7] Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.

[8] Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius

[9] et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.

[10] Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;

[11] erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

[12] Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:

[13] " Eamus domum, quia prandi hora est ". Et egressi recesserunt a se.

[14] Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

[15] Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.

[16] Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.

[17] Dixit ergo puellis: " Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver ".

[18] Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.

[19] Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:

[20] " Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.

[21] Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te ".

[22] Ingemuit Susanna et ait: " Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;

[23] sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini ".

[24] Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,

[25] et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.

[26] Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.

[27] Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,

[28] cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;

[29] et dixerunt coram populo: " Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim "; et miserunt.

[30] Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.

[31] Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.

[32] At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.

[33] Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.

[34] Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;

[35] quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

[36] Et dixerunt presbyteri: " Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;

[37] venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

[38] Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.

[39] Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.

[40] Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ".

[41] Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.

[42] Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: " Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

[43] tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me ".

[44] Exaudivit autem Dominus vocem eius.

[45] Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;

[46] et exclamavit voce magna: " Innocens ego sum a sanguine huius ".

[47] Et conversus omnis populus ad eum dixit: " Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ".

[48] Qui cum staret in medio eorum, ait: " Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!

[49] Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ".

[50] Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: " Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ".

[51] Et dixit ad eos Daniel: " Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos ".

[52] Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: " Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,

[53] iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: "Innocentem et iustum non interficies".

[54] Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ". Qui ait: " Sub schino ".

[55] Dixit autem Daniel: " Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ".

[56] Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: " Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.

[57] Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.

[58] Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi ". Qui ait: " Sub prino ".

[59] Dixit autem ei Daniel: " Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos ".

[60] Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.

[61] Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,

[62] ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

[63] Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

[64] Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.

Danielis — Chapters