Skip to content
Opens in a new window

[1] Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.

[2] Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis;

[3] et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;

[4] memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.

[5] At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa.

[6] Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,

[7] maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.

[8] Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.

[9] At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum.

[10] Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;

[11] statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.

[12] Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam.

[13] Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;

[14] alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:

[15] et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.

[16] Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent,

[17] ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.

[18] " Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus ".

[19] Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,

[20] et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C;

[21] quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.

[22] Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis,

[23] insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.

[24] Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.

[25] Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi;

[26] nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos.

[27] Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.

[28] Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.

[29] His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.

[30] Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.

[31] Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.

[32] Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;

[33] et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.

[34] Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat,

[35] humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus.

[36] Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.

II Maccabaeorum — Chapters