Skip to content
Opens in a new window

[1] Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,

[2] congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;

[3] templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,

[4] nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.

[5] Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.

[6] Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.

[7] Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.

[8] Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.

[9] Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.

[10] Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.

[11] Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.

[12] Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.

[13] Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos

[14] suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.

[15] Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.

[16] Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: " Lysias populo Iudaeorum salutem.

[17] Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.

[18] Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.

[19] Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.

[20] De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.

[21] Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ".

[22] Regis autem epistula ista continebat: " Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.

[23] Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,

[24] audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;

[25] cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.

[26] Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ".

[27] Ad gentem vero regis epistula talis erat: " Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.

[28] Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.

[29] Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.

[30] His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,

[31] ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.

[32] Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.

[33] Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ".

[34] Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: " Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.

[35] De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.

[36] De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.

[37] Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.

[38] Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ".

II Maccabaeorum — Chapters