[1] Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
[2] " Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus,
[3] auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
[4] Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
[5] et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom,
[6] et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ".
[7] Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
[8] " Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina;
[9] et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
[10] Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus.
[11] Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
[12] Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: "Non faciet bene Dominus et non faciet male".
[13] Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ".
[14] Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
[15] Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
[16] dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos.
[17] Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.
[18] Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.