[1] Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: " Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ".
[2] Et dixit illi: " Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem.
[3] Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? ".
[4] Et dixit illi Thobi: " Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere ".
[5] Et vocavit illum et dixit: " Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ".
[6] Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: " Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi.
[7] Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
[8] Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere.
[9] Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita;
[10] qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
[11] Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est.
[12] Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter.
[13] Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
[14] Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
[15] Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini ".
[16] Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.
[17] Et dixit illis: " Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum.
[18] Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei.
[19] Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.
[20] Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis ". Et ascendit.
[21] Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.
[22] Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.