[1] Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
[2] et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
[3] et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
[4] Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.
[5] Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
[6] Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
[7] A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: "In quo revertemur?".
[8] Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: "In quo defraudavimus te?". In decimis et in primitiis.
[9] Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
[10] Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
[11] et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
[12] Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
[13] Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;
[14] et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
[15] Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
[16] Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
[17] Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
[18] Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
[19] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
[20] Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
[21] et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
[22] Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
[23] Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;
[24] et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ".