[1] ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
[2] BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
[3] GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
[4] DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine.
[5] HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis.
[6] VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis.
[7] ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius.
[8] HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
[9] TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. " Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus! ".
[10] IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam.
[11] CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. " Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis!
[12] LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me Dominus in die irae furoris sui.
[13] MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam.
[14] NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
[15] SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae.
[16] AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus ".
[17] PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
[18] SADE. " Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
[19] COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam.
[20] RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors.
[21] SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei.
[22] THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens ".