[1] Verbum Domini, quod factum est ad loel filium Phatuel.
[2] Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum.
[3] Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
[4] Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.
[5] Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
[6] Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
[7] Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
[8] Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
[9] Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
[10] Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
[11] Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
[12] Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
[13] Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
[14] Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
[15] " Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
[16] Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?".
[17] Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
[18] Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
[19] Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri.
[20] Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.